Vis bog oversigt Gå til forside
Bruger: Anonym Det Gamle Testamente - Vulgata Latin / Esajas' Bog
Vis til forrige side / ALT-2Vis næste side / ALT-3Læs teksten påtyskLæs teksten påsvenskLæs teksten pådanskLæs teksten pånorskLæs teksten påengelskSkift størrelse på bogstaver i teksten / ALT-Q
Kapitel 64
1 utinam disrumperes caelos et descenderes a facie tua montes defluerent/
2 (64:3) cum feceris mirabilia non sustinebimus descendisti et a facie tua montes defluxerunt
3 (64:4) a saeculo non audierunt neque auribus perceperunt oculus non vidit Deus absque te quae praeparasti expectantibus te
4 (64:5) occurristi laetanti et facienti iustitiam in viis tuis recordabuntur tui ecce tu iratus es et peccavimus in ipsis fuimus semper et salvabimur
5 (64:6) et facti sumus ut inmundus omnes nos quasi pannus menstruatae universae iustitiae nostrae et cecidimus quasi folium universi et iniquitates nostrae quasi ventus abstulerunt nos
6 (64:7) non est qui invocet nomen tuum qui consurgat et teneat te abscondisti faciem tuam a nobis et adlisisti nos in manu iniquitatis nostrae
7 (64:8) et nunc Domine pater noster es tu nos vero lutum et fictor noster et opera manuum tuarum omnes nos
8 (64:9) ne irascaris Domine satis et ne ultra memineris iniquitatis ecce respice populus tuus omnes nos
9 (64:10) civitas sancti tui facta est deserta Sion deserta facta est Hierusalem desolata
10 (64:11) domus sanctificationis nostrae et gloriae nostrae ubi laudaverunt te patres nostri facta est in exustionem ignis et omnia desiderabilia nostra versa sunt in ruinas
11 (64:12) numquid super his continebis te Domine tacebis et adfliges nos vehementer
Vis til forrige side / ALT-2 Vis næste side / ALT-3