Vis bog oversigt Gå til forside
Bruger: Anonym Det Gamle Testamente - Vulgata Latin / Salmernes Bog
Vis til forrige side / ALT-2Vis næste side / ALT-3Læs teksten påtyskLæs teksten påsvenskLæs teksten pådanskLæs teksten pånorskLæs teksten påengelskSkift størrelse på bogstaver i teksten / ALT-Q
Kapitel 147
1 (146:1) alleluia laudate Dominum quoniam bonum est canticum Dei nostri quoniam decorum est pulchra laudatio
2 (146:2) aedificabit Hierusalem Dominus eiectos Israhel congregabit
3 (146:3) qui sanat contritos corde et alligat plagas eorum
4 (146:4) qui numerat multitudinem stellarum et omnes nomine suo vocat
5 (146:5) magnus Dominus noster et multus fortitudine prudentiae eius non est numerus
6 (146:6) suscipiens mansuetos Dominus humilians impios usque ad terram
7 (146:7) canite Domino in confessione canite Deo nostro in cithara
8 (146:8) qui operit caelos nubibus et praebet terrae pluviam et oriri facit in montibus germen
9 (146:9) qui dat iumentis panem suum filiis corvi clamantibus
10 (146:10) non est in fortitudine equi voluntas eius neque in tibiis viri placetur ei
11 (146:11) placetur Domino in his qui timent eum et expectant misericordiam eius
12 lauda Hierusalem Dominum cane Deum tuum Sion
13 quia confortavit vectes portarum tuarum benedixit filiis tuis in medio tui
14 qui posuit terminum tuum pacem adipe frumenti saturavit te
15 qui emittit eloquium suum terrae velociter curret verbum eius
16 qui dat nivem quasi lanam pruinas quasi cinerem spargit
17 proicit glaciem suam quasi buccellas ante faciem frigoris eius quis stabit
18 mittet verbum suum et solvet illa spirabit spiritu suo et fluent aquae
19 qui adnuntiat verbum suum Iacob praecepta sua et iudicia sua Israhel
20 non fecit similiter omni genti et iudicia eius non cognoscent alleluia
Vis til forrige side / ALT-2 Vis næste side / ALT-3