Vis bog oversigt Gå til forside
Bruger: Anonym Det Gamle Testamente - Vulgata Latin / Salmernes Bog
Vis til forrige side / ALT-2Vis næste side / ALT-3Læs teksten påtyskLæs teksten påsvenskLæs teksten pådanskLæs teksten pånorskLæs teksten påengelskSkift størrelse på bogstaver i teksten / ALT-Q
Kapitel 146
1 (145:1) alleluia
2 (145:2) lauda anima mea Dominum laudabo Dominum in vita mea cantabo Deo meo quamdiu sum nolite confidere in principibus
3 (145:3) in filio hominis cui non est salus
4 (145:4) egredietur spiritus eius et revertetur in humum suam in die illa peribunt cogitationes eius
5 (145:5) beatus cuius Deus Iacob auxiliator eius spes eius in Domino Deo suo
6 (145:6) qui fecit caelos et terram mare et omnia quae in eis sunt
7 (145:7) et custodit veritatem in sempiternum qui facit iudicium calumniam sustinentibus et dat panem esurientibus Dominus solvit vinctos
8 (145:8) Dominus inluminat caecos Dominus erigit adlisos Dominus diligit iustos
9 (145:9) Dominus custodit advenas pupillum et viduam suscipiet et viam impiorum conteret
10 (145:10) regnabit Dominus in aeternum Deus tuus Sion in generationem et generationem
Vis til forrige side / ALT-2 Vis næste side / ALT-3