Vis bog oversigt Gå til forside
Bruger: Anonym Det Gamle Testamente - Vulgata Latin / Salmernes Bog
Vis til forrige side / ALT-2Vis næste side / ALT-3Læs teksten påtyskLæs teksten påsvenskLæs teksten pådanskLæs teksten pånorskLæs teksten påengelskSkift størrelse på bogstaver i teksten / ALT-Q
Kapitel 145
1 (144:1) hymnus David aleph exaltabo te Deus meus rex et benedicam nomini tuo in aeternum et ultra
2 (144:2) beth in omni die benedicam tibi et laudabo nomen tuum in sempiternum iugiter
3 (144:3) gimel magnus Deus et laudabilis nimis et magnificentiae eius non est inventio
4 (144:4) deleth generatio ad generationem laudabit opera tua et fortitudines tuas adnuntiabunt
5 (144:5) he decorem gloriae magnitudinis tuae et verba mirabilium tuorum loquar
6 (144:6) vav et fortitudinem horribilium tuorum loquentur et magnitudines tuas narrabo
7 (144:7) zai memoriam multae bonitatis tuae loquentur et iustitias tuas laudabunt
8 (144:8) heth clemens et misericors Dominus patiens et multae miserationis
9 (144:9) teth bonus Dominus omnibus et misericordiae eius in universa opera eius
10 (144:10) ioth confiteantur tibi Domine omnia opera tua et sancti tui benedicant tibi
11 (144:11) caph gloriam regni tui dicent et fortitudines tuas loquentur
12 (144:12) lameth ut ostendant filiis hominum fortitudines eius et gloriam decoris regni eius
13 (144:13) mem regnum tuum regnum omnium saeculorum et potestas tua in omni generatione et generatione
14 (144:14) samech sustentat Dominus omnes corruentes et erigit universos iacentes
15 (144:15) ain oculi eorum in te sperant et tu das eis escam suam in tempore suo
16 (144:16) fe aperis manus tuas et imples omne animal refectione
17 (144:17) sade iustus Dominus in omnibus viis suis et sanctus in omnibus operibus suis
18 (144:18) coph iuxta est Dominus omnibus qui invocant eum omnibus qui invocant eum in veritate
19 (144:19) res placitum timentium se faciet et clamorem eorum audiet et salvabit eos
20 (144:20) sen custodit Dominus omnes diligentes se et universos impios conteret
21 (144:21) thau laudem Domini loquetur os meum et benedicet omnis caro nomini sancto eius in aeternum et iugiter
Vis til forrige side / ALT-2 Vis næste side / ALT-3