Vis bog oversigt Gå til forside
Bruger: Anonym Det Gamle Testamente - Vulgata Latin / Salmernes Bog
Vis til forrige side / ALT-2Vis næste side / ALT-3Læs teksten påtyskLæs teksten påsvenskLæs teksten pådanskLæs teksten pånorskLæs teksten påengelskSkift størrelse på bogstaver i teksten / ALT-Q
Kapitel 144
1 (143:1) David benedictus Dominus fortis meus qui docet manus meas ad proelium digitos meos ad bellum
2 (143:2) misericordia mea et fortitudo mea auxiliator meus et salvator meus scutum meum et in ipso speravi qui subiecit populos mihi
3 (143:3) Domine quid est homo quia cognoscis eum filius hominis quia conputas eum
4 (143:4) homo vanitati adsimilatus est dies eius quasi umbra pertransiens
5 (143:5) Domine inclina caelos tuos et descende tange montes et fumigabunt
6 (143:6) mica fulmine et dissipa eos mitte sagittam tuam et interfice illos
7 (143:7) extende manum tuam de excelso libera me et erue me de aquis multis de manu filiorum alienorum
8 (143:8) quorum os locutum est vanitatem et dextera eorum dextera mendacii
9 (143:9) Deus canticum novum cantabo tibi in psalterio decacordo psallam tibi
10 (143:10) qui dat salutem regibus qui eruit David servum suum de gladio pessimo
11 (143:11) libera me et erue me de manu filiorum alienorum quorum os locutum est vanitatem et dextera eorum dextera mendacii
12 (143:12) ut sint filii nostri quasi plantatio crescens in adulescentia sua filiae nostrae quasi anguli ornati ad similitudinem templi
13 (143:13) promptuaria nostra plena et supereffundentia ex hoc in illud pecora nostra in milibus et innumerabilia in conpitis nostris
14 (143:14) tauri nostri pingues non est interruptio et non est egressus et non est ululatus in plateis nostris
15 (143:15) beatus populus cuius talia sunt beatus populus cuius Dominus Deus suus
Vis til forrige side / ALT-2 Vis næste side / ALT-3