Vis bog oversigt Gå til forside
Bruger: Anonym Det Gamle Testamente - Vulgata Latin / Salmernes Bog
Vis til forrige side / ALT-2Vis næste side / ALT-3Læs teksten påtyskLæs teksten påsvenskLæs teksten pådanskLæs teksten pånorskLæs teksten påengelskSkift størrelse på bogstaver i teksten / ALT-Q
Kapitel 142
1 (141:1) eruditio David cum esset in spelunca oratio
2 (141:2) voce mea ad Dominum clamavi voce mea ad Dominum deprecatus sum
3 (141:3) effundam in conspectu eius eloquium meum tribulationem meam coram illo adnuntiabo
4 (141:4) cum anxius in me fuerit spiritus meus tu enim nosti semitam meam in via hac qua ambulabo absconderunt laqueum mihi
5 (141:5) respice ad dexteram et vide quia non sit qui cognoscat me periit fuga a me non est qui quaerat animam meam
6 (141:6) clamavi ad te Domine dixi tu spes mea pars mea in terra viventium
7 (141:7) ausculta deprecationem meam quoniam infirmatus sum nimis libera me a persecutoribus quoniam confortati sunt super me
8 (141:8) educ de carcere animam meam ut confiteatur nomini tuo me expectant iusti cum retribueris mihi
Vis til forrige side / ALT-2 Vis næste side / ALT-3