Vis bog oversigt Gå til forside
Bruger: Anonym Det Gamle Testamente - Vulgata Latin / Salmernes Bog
Vis til forrige side / ALT-2Vis næste side / ALT-3Læs teksten påtyskLæs teksten påsvenskLæs teksten pådanskLæs teksten pånorskLæs teksten påengelskSkift størrelse på bogstaver i teksten / ALT-Q
Kapitel 140
1 (139:1) pro victoria canticum David
2 (139:2) erue me Domine ab homine malo a viris iniquis serva me
3 (139:3) qui cogitaverunt malitias in corde tota die versati sunt in proeliis
4 (139:4) exacuerunt linguam suam quasi serpens venenum aspidis sub labiis eorum semper
5 (139:5) custodi me Domine de manu impii a viro iniquitatum serva me qui cogitaverunt subplantare gressus meos
6 (139:6) absconderunt superbi laqueum mihi et funibus extenderunt rete iuxta semitam offendiculum posuerunt mihi semper
7 (139:7) dixi Domino Deus meus tu audi Domine vocem deprecationis meae
8 (139:8) Domine Deus fortitudo salutis meae protexisti caput meum in die belli
9 (139:9) ne des Domine desideria impii scelera eius ne effundantur et eleventur semper
10 (139:10) amaritudo convivarum meorum labor labiorum eorum operiat eos
11 (139:11) cadent super eos carbones ignis deicies eos in foveas ut non consurgant
12 (139:12) vir linguosus non dirigetur in terra virum iniquum mala capient in interitu
13 (139:13) scio quod faciet Dominus causam inopis iudicia pauperum
14 (139:14) attamen iusti confitebuntur nomini tuo habitabunt recti cum vultu tuo
Vis til forrige side / ALT-2 Vis næste side / ALT-3