Vis bog oversigt Gå til forside
Bruger: Anonym Det Gamle Testamente - Vulgata Latin / Salmernes Bog
Vis til forrige side / ALT-2Vis næste side / ALT-3Læs teksten påtyskLæs teksten påsvenskLæs teksten pådanskLæs teksten pånorskLæs teksten påengelskSkift størrelse på bogstaver i teksten / ALT-Q
Kapitel 138
1 (137:1) David confitebor tibi in toto corde meo in conspectu deorum cantabo tibi
2 (137:2) adorabo in templo sancto tuo et confitebor nomini tuo super misericordia tua et super veritate tua quia magnificasti super omne nomen tuum eloquium tuum
3 (137:3) in die invocabo et exaudies me dilatabis animae meae fortitudinem
4 (137:4) confiteantur tibi Domine omnes reges terrae quoniam audierunt eloquia oris tui
5 (137:5) et cantent in viis Domini quoniam magna gloria Domini
6 (137:6) quoniam excelsus Dominus et humilem respicit et excelsa de longe cognoscit
7 (137:7) si ambulavero in medio tribulationis vivificabis me super furorem inimicorum meorum mittes manum tuam et salvabit me dextera tua
8 (137:8) Dominus operabitur pro me Domine misericordia tua in aeternum opera manuum tuarum ne dimittas
Vis til forrige side / ALT-2 Vis næste side / ALT-3