Vis bog oversigt Gå til forside
Bruger: Anonym Det Gamle Testamente - Vulgata Latin / Salmernes Bog
Vis til forrige side / ALT-2Vis næste side / ALT-3Læs teksten påtyskLæs teksten påsvenskLæs teksten pådanskLæs teksten pånorskLæs teksten påengelskSkift størrelse på bogstaver i teksten / ALT-Q
Kapitel 137
1 (136:1) super flumina Babylonis ibi sedimus et flevimus cum recordaremur Sion
2 (136:2) super salices in medio eius suspendimus citharas nostras
3 (136:3) quoniam ibi interrogaverunt nos qui captivos duxerunt nos verba carminis et qui adfligebant nos laeti canite nobis de canticis Sion
4 (136:4) quomodo cantabimus canticum Domini in terra aliena
5 (136:5) si oblitus fuero tui Hierusalem in oblivione sit dextera mea
6 (136:6) adhereat lingua mea gutturi meo si non recordatus fuero tui si non praeposuero Hierusalem in principio laetitiae meae
7 (136:7) memento Domine filiorum Edom in diem Hierusalem dicentium evacuate evacuate usque ad fundamentum eius
8 (136:8) filia Babylon vastata beatus qui retribuet tibi vicissitudinem tuam quam retribuisti nobis
9 (136:9) beatus qui tenebit et adlidet parvulos tuos ad petram
Vis til forrige side / ALT-2 Vis næste side / ALT-3