Vis bog oversigt Gå til forside
Bruger: Anonym Det Gamle Testamente - Vulgata Latin / Salmernes Bog
Vis til forrige side / ALT-2Vis næste side / ALT-3Læs teksten påtyskLæs teksten påsvenskLæs teksten pådanskLæs teksten pånorskLæs teksten påengelskSkift størrelse på bogstaver i teksten / ALT-Q
Kapitel 136
1 (135:1) confitemini Domino quoniam bonus quoniam in aeternum misericordia eius
2 (135:2) confitemini Deo deorum quoniam in aeternum misericordia eius
3 (135:3) confitemini Domino dominorum quoniam in aeternum misericordia eius
4 (135:4) qui facit mirabilia magna solus quoniam in aeternum misericordia eius
5 (135:5) qui fecit caelos in sapientia quoniam in aeternum misericordia eius
6 (135:6) qui firmavit terram super aquas quoniam in aeternum misericordia eius
7 (135:7) qui fecit luminaria magna quoniam in aeternum misericordia eius
8 (135:8) solem in potestatem diei quoniam in aeternum misericordia eius
9 (135:9) lunam et stellas in potestatem noctis quoniam in aeternum misericordia eius
10 (135:10) qui percussit Aegyptum cum primitivis suis quoniam in aeternum misericordia eius
11 (135:11) et eduxit Israhel de medio eorum quoniam in aeternum misericordia eius
12 (135:12) in manu valida et in brachio extento quoniam in aeternum misericordia eius
13 (135:13) qui divisit mare Rubrum in divisiones quoniam in aeternum misericordia eius
14 (135:14) et eduxit Israhel in medio eius quoniam in aeternum misericordia eius
15 (135:15) et convolvit Pharao et exercitum eius in mari Rubro quoniam in aeternum misericordia eius
16 (135:16) qui duxit populum suum per desertum quoniam in aeternum misericordia eius
17 (135:17) qui percussit reges magnos quoniam in aeternum misericordia eius
18 (135:18) et occidit reges magnificos quoniam in aeternum misericordia eius
19 (135:19) Seon regem Amorreorum quoniam in aeternum misericordia eius
20 (135:20) et Og regem Basan quoniam in aeternum misericordia eius
21 (135:21) et dedit terram eorum in hereditatem quoniam in aeternum misericordia eius
22 (135:22) hereditatem Israhel servo suo quoniam in aeternum misericordia eius
23 (135:23) quia in humilitate nostra memor fuit nostri quoniam in aeternum misericordia eius
24 (135:24) et redemit nos de hostibus nostris quoniam in aeternum misericordia eius
25 (135:25) qui dat panem omni carni quoniam in aeternum misericordia eius
26 (135:26) confitemini Deo caeli quoniam in aeternum misericordia eius
Vis til forrige side / ALT-2 Vis næste side / ALT-3