Vis bog oversigt Gå til forside
Bruger: Anonym Det Gamle Testamente - Vulgata Latin / Salmernes Bog
Vis til forrige side / ALT-2Vis næste side / ALT-3Læs teksten påtyskLæs teksten påsvenskLæs teksten pådanskLæs teksten pånorskLæs teksten påengelskSkift størrelse på bogstaver i teksten / ALT-Q
Kapitel 135
1 (134:1) alleluia laudate nomen Domini laudate servi Dominum
2 (134:2) qui statis in domo Domini in atriis domus Dei nostri
3 (134:3) laudate Dominum quoniam bonus Dominus cantate nomini eius quoniam decens
4 (134:4) quia Iacob elegit sibi Dominus Israhel in peculium suum
5 (134:5) quia ego scio quod magnus Dominus et Dominus noster prae omnibus diis
6 (134:6) omnia quae voluit Dominus fecit in caelo et in terra in mari et in cunctis abyssis
7 (134:7) levans nubes de summitatibus terrae fulgura in pluviam fecit educens ventos de thesauris suis
8 (134:8) qui percussit primitiva Aegypti ab homine usque ad pecus
9 (134:9) misit signa et portenta in medio tui Aegypte in Pharao et in cunctos servos eius
10 (134:10) qui percussit gentes multas et occidit reges fortes
11 (134:11) Seon regem Amorreorum et Og regem Basan et omnia regna Chanaan
12 (134:12) et dedit terram eorum hereditatem hereditatem Israhel populo suo
13 (134:13) Domine nomen tuum in aeternum Domine memoriale tuum in generatione et generatione
14 (134:14) quia iudicabit Dominus populum suum et in servos suos erit placabilis
15 (134:15) idola gentium argentum et aurum opera manuum hominum
16 (134:16) os habent et non loquentur oculos habent et non videbunt
17 (134:17) aures habent et non audient sed nec spiritus in ore eorum
18 (134:18) similes illis fiant qui faciunt ea omnis qui confidit in eis
19 (134:19) domus Israhel benedicite Domino domus Aaron benedicite Domino
20 (134:20) domus Levi benedicite Domino timentes Dominum benedicite Domino
21 (134:21) benedictus Dominus ex Sion qui habitat in Hierusalem alleluia
Vis til forrige side / ALT-2 Vis næste side / ALT-3