Vis bog oversigt Gå til forside
Bruger: Anonym Det Gamle Testamente - Vulgata Latin / Salmernes Bog
Vis til forrige side / ALT-2Vis næste side / ALT-3Læs teksten påtyskLæs teksten påsvenskLæs teksten pådanskLæs teksten pånorskLæs teksten påengelskSkift størrelse på bogstaver i teksten / ALT-Q
Kapitel 132
1 (131:1) canticum graduum memento Domine David et omnis adflictionis eius
2 (131:2) qui iuravit Domino votum vovit Deo Iacob
3 (131:3) si intravero in tabernaculum domus meae si adsedero super lectum straminis mei
4 (131:4) si dedero somnum oculis meis et palpebris dormitationem
5 (131:5) donec inveniam locum Domino tabernacula Deo Iacob
6 (131:6) ecce audivimus illum in Ephrata invenimus illum in regione saltus
7 (131:7) intremus in tabernacula eius adoremus scabillum pedum eius
8 (131:8) surge Domine in requiem tuam tu et arca fortitudinis tuae
9 (131:9) sacerdotes tui induantur iustitia et sancti tui laudent
10 (131:10) propter David servum tuum ne avertas faciem christi tui
11 (131:11) iuravit Dominus David veritatem non avertetur ab ea de fructu ventris tui ponam super sedem tuam
12 (131:12) si custodierint filii tui pactum meum et testificationem meam quam docuero eos et filii eorum usque in aeternum sedebunt super thronum tuum
13 (131:13) quia elegit Dominus Sion desideravit eam in habitaculum suum
14 (131:14) haec est requies mea in sempiternum hic habitabo quia desideravi eam
15 (131:15) venationem eius benedicens benedicam pauperes eius saturabo pane
16 (131:16) sacerdotes eius induam salutari et sancti eius laude laudabunt
17 (131:17) ibi oriri faciam cornu David paravi lucernam christo meo
18 (131:18) inimicos eius induam confusione super ipsum autem florebit sanctificatio eius
Vis til forrige side / ALT-2 Vis næste side / ALT-3