Vis bog oversigt Gå til forside
Bruger: Anonym Det Gamle Testamente - Vulgata Latin / Salmernes Bog
Vis til forrige side / ALT-2Vis næste side / ALT-3Læs teksten påtyskLæs teksten påsvenskLæs teksten pådanskLæs teksten pånorskLæs teksten påengelskSkift størrelse på bogstaver i teksten / ALT-Q
Kapitel 115
1 (113:9) non nobis Domine non nobis sed nomini tuo da gloriam
2 (113:10) propter misericordiam tuam et veritatem tuam ne dicant gentes ubi est Deus eorum
3 (113:11) Deus autem noster in caelo universa quae voluit fecit
4 (113:12) idola gentium argentum et aurum opus manuum hominum
5 (113:13) os habent et non loquentur oculos habent et non videbunt
6 (113:14) aures habent et non audient nasum habent et non odorabuntur
7 (113:15) manus habent et non palpabunt pedes habent et non ambulabunt nec sonabunt in gutture suo
8 (113:16) similes illis fiant qui faciunt ea omnis qui confidit in eis
9 (113:17) Israhel confidet in Domino auxiliator et protector eorum est
10 (113:18) domus Aaron confidet in Domino auxiliator et protector eorum est
11 (113:19) timentes Dominum confident in Domino auxiliator et protector eorum est
12 (113:20) Dominus recordatus nostri benedicet benedicet domui Israhel benedicet domui Aaron
13 (113:21) benedicet timentibus Dominum parvis et magnis
14 (113:22) addat Dominus super vos super vos et super filios vestros
15 (113:23) benedicti vos Domino qui fecit caelos et terram
16 (113:24) caelum caelorum Domino terram autem dedit filiis hominum
17 (113:25) non mortui laudabunt Dominum nec omnes qui descendunt in silentium
18 (113:26) sed nos benedicimus Domino amodo et usque in aeternum alleluia
Vis til forrige side / ALT-2 Vis næste side / ALT-3