Vis bog oversigt Gå til forside
Bruger: Anonym Det Gamle Testamente - Vulgata Latin / Salmernes Bog
Vis til forrige side / ALT-2Vis næste side / ALT-3Læs teksten påtyskLæs teksten påsvenskLæs teksten pådanskLæs teksten pånorskLæs teksten påengelskSkift størrelse på bogstaver i teksten / ALT-Q
Kapitel 112
1 (111:1) aleph beatus vir qui timet Dominum beth in mandatis eius volet nimis
2 (111:2) gimel potens in terra erit semen eius deleth generatio iustorum benedicetur
3 (111:3) he substantia et divitiae in domo eius vav et iustitia eius perseverans semper
4 (111:4) zai ortum est in tenebris lumen iustis heth clemens et misericors et iustus
5 (111:5) teth bonus vir clemens et fenerans ioth dispensabit verba sua in iudicio
6 (111:6) caph quia in aeternum non commovebitur
7 (111:7) lameth in memoria sempiterna erit iustus mem ab auditu malo non timebit nun paratum cor eius confidens in Domino
8 (111:8) samech firmum cor eius non timebit ain donec aspiciat hostibus suis
9 (111:9) phe dispersit dedit pauperibus sade iustitia eius permanet in aeternum coph cornu eius exaltabitur in gloria
10 (111:10) res impius videbit et irascetur sen dentibus suis frendet et tabescet thau desiderium impiorum peribit
Vis til forrige side / ALT-2 Vis næste side / ALT-3