Vis bog oversigt Gå til forside
Bruger: Anonym Det Gamle Testamente - Vulgata Latin / Salmernes Bog
Vis til forrige side / ALT-2Vis næste side / ALT-3Læs teksten påtyskLæs teksten påsvenskLæs teksten pådanskLæs teksten pånorskLæs teksten påengelskSkift størrelse på bogstaver i teksten / ALT-Q
Kapitel 111
1 (110:1) alleluia aleph confitebor Domino in toto corde beth in consilio iustorum et congregatione
2 (110:2) gimel magna opera Domini deleth exquirenda in cunctis voluntatibus suis
3 (110:3) he gloria et decor opus eius vav et iustitia eius perseverans semper
4 (110:4) zai memoriam fecit mirabilium suorum heth clemens et misericors Dominus
5 (110:5) teth escam dedit timentibus se ioth memor erit in sempiternum pacti sui
6 (110:6) caph fortitudinem operum suorum adnuntiabit populo suo
7 (110:7) lameth ut det eis hereditatem gentium mem opus manuum eius veritas et iudicium
8 (110:8) nun fidelia omnia praecepta eius samech firmata in sempiternum iugiter ain facta in veritate et aequitate
9 (110:9) fe redemptionem misit populo suo sade mandavit in aeternum pactum suum coph sanctum et terribile nomen eius
10 (110:10) res principium sapientiae timor Domini sen doctrina bona cunctis qui faciunt ea thau laus eius perseverans iugiter alleluia
Vis til forrige side / ALT-2 Vis næste side / ALT-3