Vis bog oversigt Gå til forside
Bruger: Anonym Det Gamle Testamente - Vulgata Latin / Salmernes Bog
Vis til forrige side / ALT-2Vis næste side / ALT-3Læs teksten påtyskLæs teksten påsvenskLæs teksten pådanskLæs teksten pånorskLæs teksten påengelskSkift størrelse på bogstaver i teksten / ALT-Q
Kapitel 108
1 (107:1) canticum psalmi David
2 (107:2) paratum cor meum Deus cantabo et psallam sed et gloria mea
3 (107:3) consurge psalterium et cithara consurgam mane
4 (107:4) confitebor tibi in populis Domine et cantabo te in nationibus
5 (107:5) quoniam magna super caelos misericordia tua et usque ad aethera veritas tua
6 (107:6) exaltare super caelos Deus et super omnem terram gloria tua
7 (107:7) ut liberentur dilecti tui salva dextera tua et exaudi me
8 (107:8) Deus locutus est in sanctuario suo gaudebo dividam Sychem et vallem Socchoth dimetiar
9 (107:9) meus est Galaad et meus est Manasse et Efraim hereditas capitis mei Iuda dux meus
10 (107:10) Moab lebes pelvis meae super Idumeam proiciam calciamentum meum cum Philisthim foederabor
11 (107:11) quis deducet me in civitatem munitam quis deducet me usque in Idumeam
12 (107:12) nonne tu Deus qui proieceras nos et non exieras Deus in exercitibus nostris
13 (107:13) da nobis auxilium in tribulatione vana est enim salus ab homine
14 (107:14) in Deo erimus fortes et ipse conculcabit hostes nostros
Vis til forrige side / ALT-2 Vis næste side / ALT-3