Vis bog oversigt Gå til forside
Bruger: Anonym Det Gamle Testamente - Vulgata Latin / Salmernes Bog
Vis til forrige side / ALT-2Vis næste side / ALT-3Læs teksten påtyskLæs teksten påsvenskLæs teksten pådanskLæs teksten pånorskLæs teksten påengelskSkift størrelse på bogstaver i teksten / ALT-Q
Kapitel 104
1 (103:1) benedic anima mea Domino Domine Deus meus magnificatus es nimis gloria et decore indutus es
2 (103:2) amictus luce quasi vestimento extendens caelos ut pellem
3 (103:3) qui tegis aquis cenacula eius qui ponis nubes currum tuum qui ambulas super pinnas venti
4 (103:4) qui facis angelos tuos spiritus ministros tuos ignem urentem
5 (103:5) qui fundasti terram super basem suam non commovebitur in saeculum et in saeculum
6 (103:6) abysso quasi vestimento operuisti eam super montes stabunt aquae
7 (103:7) ab increpatione tua fugient a voce tonitrui tui formidabunt
8 (103:8) ascendent montes et descendent campi ad locum quem fundasti eis
9 (103:9) terminum posuisti quem non pertransibunt nec revertentur ut operiant terram
10 (103:10) qui emittis fontes in convallibus ut inter medios montes fluant
11 (103:11) ut bibant omnia animalia regionum et reficiat onager sitim suam
12 (103:12) super ea volucres caeli morabuntur de medio nemorum dabunt vocem
13 (103:13) qui inrigas montes de cenaculis tuis de fructu operum tuorum implebitur terra
14 (103:14) germinans herbam iumentis et faenum servituti hominum ut educat panem de terra
15 (103:15) et vinum laetificat cor hominis ad exhilarandam faciem oleo panis autem cor hominis roborat
16 (103:16) saturabuntur ligna Domini cedri Libani quas plantasti
17 (103:17) ibi aves nidificabunt milvo abies domus eius
18 (103:18) montes excelsi cervis petra refugium ericiis
19 (103:19) fecit lunam per tempora sol cognovit occubitum suum
20 (103:20) posuisti tenebras et facta est nox in ipsa moventur omnes bestiae silvae
21 (103:21) leones rugientes ad praedam et quaerentes a Deo escam sibi
22 (103:22) oriente sole recedent et in speluncis suis cubabunt
23 (103:23) egreditur homo ad opus suum et ad servitutem suam usque ad vesperam
24 (103:24) quam multa sunt opera tua Domine omnia in sapientia fecisti impleta est terra possessione tua
25 (103:25) hoc mare magnum et latum manibus ibi reptilia innumerabilia animalia parva cum grandibus
26 (103:26) ibi naves pertranseunt Leviathan istum plasmasti ut inluderet ei
27 (103:27) omnia in te sperant ut des cibum eis in tempore suo
28 (103:28) dante te illis colligent aperiente manum tuam replebuntur bono
29 (103:29) abscondes vultum tuum et turbabuntur auferes spiritum eorum et deficient et in pulverem suum revertentur
30 (103:30) emittes spiritum tuum et creabuntur et instaurabis faciem terrae
31 (103:31) sit gloria Domini in sempiternum laetabitur Dominus in operibus suis
32 (103:32) qui respicit terram et tremet tangit montes et fumabunt
33 (103:33) cantabo Domino in vita mea psallam Deo quamdiu sum
34 (103:34) placeat ei eloquium meum ego autem laetabor in Domino
35 (103:35) deficiant peccatores de terra et impii ultra non sint benedic anima mea Domino
Vis til forrige side / ALT-2 Vis næste side / ALT-3