Vis bog oversigt Gå til forside
Bruger: Anonym Det Gamle Testamente - Vulgata Latin / Salmernes Bog
Vis til forrige side / ALT-2Vis næste side / ALT-3Læs teksten påtyskLæs teksten påsvenskLæs teksten pådanskLæs teksten pånorskLæs teksten påengelskSkift størrelse på bogstaver i teksten / ALT-Q
Kapitel 103
1 (102:1) David benedic anima mea Domino et omnia viscera mea nomini sancto eius
2 (102:2) benedic anima mea Domino et noli oblivisci omnium retributionum eius
3 (102:3) qui propitiatur cunctis iniquitatibus tuis et sanat omnes infirmitates tuas
4 (102:4) qui redimit de corruptione vitam tuam et coronat te misericordia et miserationibus
5 (102:5) qui replet bonis ornamentum tuum innovabitur sicut aquilae iuventus tua
6 (102:6) faciens iustitias Dominus et iudicia cunctis qui calumniam sustinent
7 (102:7) notas fecit vias suas Mosi filiis Israhel cogitationes suas
8 (102:8) misericors et clemens Dominus patiens et multae miserationis
9 (102:9) non in sempiternum iudicabit neque in aeternum irascetur
10 (102:10) non secundum peccata nostra fecit nobis neque secundum iniquitates nostras retribuit nobis
11 (102:11) quantum enim excelsius est caelum terra tantum confortata est misericordia eius super timentes eum
12 (102:12) quantum longe est oriens ab occidente tantum longe fecit a nobis scelera nostra
13 (102:13) sicut miseretur pater filiorum misertus est Dominus timentibus se
14 (102:14) ipse enim novit plasmationem nostram recordatus est quia pulvis sumus
15 (102:15) homo quasi herba dies eius sicut flos agri sic florebit
16 (102:16) quia spiritus pertransiit eum et non subsistet et non cognoscet eum ultra locus eius
17 (102:17) misericordia autem Domini ab aeterno et usque in aeternum super timentes eum et iustitia eius in filios filiorum
18 (102:18) his qui custodiunt pactum eius et recordantur praeceptorum eius ad facienda ea
19 (102:19) Dominus in caelo stabilivit thronum suum et regnum illius omnium dominatur
20 (102:20) benedicite Domino angeli eius fortes robore facientes verbum eius oboedientes voci sermonis eius
21 (102:21) benedicite Domino omnes exercitus eius ministri eius qui facitis placitum illius
22 (102:22) benedicite Domino universa opera eius in omnibus locis potestatis eius benedic anima mea Domino
Vis til forrige side / ALT-2 Vis næste side / ALT-3