Vis bog oversigt Gå til forside
Bruger: Anonym Det Gamle Testamente - Vulgata Latin / Salmernes Bog
Vis til forrige side / ALT-2Vis næste side / ALT-3Læs teksten påtyskLæs teksten påsvenskLæs teksten pådanskLæs teksten pånorskLæs teksten påengelskSkift størrelse på bogstaver i teksten / ALT-Q
Kapitel 101
1 (100:1) David canticum misericordiam et iudicium cantabo tibi Domine psallam
2 (100:2) erudiar in via perfecta quando venies ad me ambulabo in simplicitate cordis mei in medio domus meae
3 (100:3) non ponam coram oculis meis verbum Belial facientem declinationes odivi nec adhesit mihi
4 (100:4) cor pravum recedet a me malum nesciam
5 (100:5) loquentem in abscondito contra proximum suum hunc interficiam superbum oculis et altum corde cum hoc esse non potero
6 (100:6) oculi mei ad fideles terrae ut habitent mecum ambulans in via simpliciter hic ministrabit mihi
7 (100:7) non habitabit in medio domus meae faciens dolum loquens mendacium non placebit in conspectu oculorum meorum
8 (100:8) mane perdam omnes impios terrae ut interficiam de civitate Domini universos qui operantur iniquitatem
Vis til forrige side / ALT-2 Vis næste side / ALT-3