Vis bog oversigt Gå til forside
Bruger: Anonym Det Gamle Testamente - Vulgata Latin / Salmernes Bog
Vis til forrige side / ALT-2Vis næste side / ALT-3Læs teksten påtyskLæs teksten påsvenskLæs teksten pådanskLæs teksten pånorskLæs teksten påengelskSkift størrelse på bogstaver i teksten / ALT-Q
Kapitel 99
1 (98:1) Dominus regnavit commoveantur populi sessor cherubin concutiatur terra
2 (98:2) Dominus in Sion magnus et excelsus est super omnes populos
3 (98:3) confiteantur nomini tuo magno et terribili sanctoque
4 (98:4) imperium regis iudicium diligit tu fundasti aequitates iudicium et iustitiam in Iacob tu fecisti
5 (98:5) exaltate Dominum Deum nostrum et adorate scabillum pedum eius quia sanctus est
6 (98:6) Moses et Aaron in sacerdotibus eius et Samuhel in his qui invocant nomen eius invocabant Dominum et ipse exaudivit eos
7 (98:7) in columna nubis loquebatur ad eos custodierunt testimonia eius et praeceptum dedit eis
8 (98:8) Domine Deus noster tu exaudisti eos Domine propitius fuisti eis et ultor super commutationibus eorum
9 (98:9) exaltate Dominum Deum nostrum et adorate in monte sancto eius quia sanctus Dominus Deus noster
Vis til forrige side / ALT-2 Vis næste side / ALT-3