Vis bog oversigt Gå til forside
Bruger: Anonym Det Gamle Testamente - Vulgata Latin / Salmernes Bog
Vis til forrige side / ALT-2Vis næste side / ALT-3Læs teksten påtyskLæs teksten påsvenskLæs teksten pådanskLæs teksten pånorskLæs teksten påengelskSkift størrelse på bogstaver i teksten / ALT-Q
Kapitel 98
1 (97:1) canticum cantate Domino canticum novum quia mirabilia fecit salvavit sibi dextera eius et brachium sanctum eius
2 (97:2) notum fecit Dominus salutare suum in conspectu gentium revelavit iustitiam suam
3 (97:3) recordatus est misericordiae suae et veritatis suae domui Iacob viderunt omnes fines terrae salutare Dei nostri
4 (97:4) iubilate Domino omnis terra vociferamini et laudate et canite
5 (97:5) cantate Domino in cithara in cithara et voce carminis
6 (97:6) in tubis et clangore bucinae iubilate coram rege Domino
7 (97:7) tonet mare et plenitudo eius orbis et habitatores eius
8 (97:8) flumina plaudent manu simul montes laudabunt
9 (97:9) ante Dominum quia venit iudicare terram iudicabit orbem in iustitia et populos in aequitatibus
Vis til forrige side / ALT-2 Vis næste side / ALT-3