Vis bog oversigt Gå til forside
Bruger: Anonym Det Gamle Testamente - Vulgata Latin / Salmernes Bog
Vis til forrige side / ALT-2Vis næste side / ALT-3Læs teksten påtyskLæs teksten påsvenskLæs teksten pådanskLæs teksten pånorskLæs teksten påengelskSkift størrelse på bogstaver i teksten / ALT-Q
Kapitel 91
1 (90:1) qui habitat in abscondito Excelsi in umbraculo Domini commorabitur
2 (90:2) dicens Domino spes mea et fortitudo mea Deus meus confidam in eum
3 (90:3) quia ipse liberabit te de laqueo venantium de morte insidiarum
4 (90:4) in scapulis suis obumbrabit tibi et sub alis eius sperabis
5 (90:5) scutum et protectio veritas eius non timebis a timore nocturno
6 (90:6) a sagitta volante per diem a peste in tenebris ambulante a morsu insanientis meridie
7 (90:7) cadent a latere tuo mille et decem milia a dextris tuis ad te autem non adpropinquabit
8 (90:8) verumtamen oculis tuis videbis et ultionem impiorum cernes
9 (90:9) tu enim es Domine spes mea Excelsum posuisti habitaculum tuum
10 (90:10) non accedet ad te malum et lepra non adpropinquabit tabernaculo tuo
11 (90:11) quia angelis suis mandabit de te ut custodiant te in omnibus viis tuis
12 (90:12) in manibus portabunt te ne forte offendat ad lapidem pes tuus
13 (90:13) super aspidem et basiliscum calcabis conculcabis leonem et draconem
14 (90:14) quoniam mihi adhesit et liberabo eum exaltabo eum quoniam cognovit nomen meum
15 (90:15) invocabit me et exaudiam eum cum ipso ero in tribulatione eruam eum et glorificabo
16 (90:16) longitudine dierum implebo illum et ostendam ei salutare meum
Vis til forrige side / ALT-2 Vis næste side / ALT-3