Vis bog oversigt Gå til forside
Bruger: Anonym Det Gamle Testamente - Vulgata Latin / Salmernes Bog
Vis til forrige side / ALT-2Vis næste side / ALT-3Læs teksten påtyskLæs teksten påsvenskLæs teksten pådanskLæs teksten pånorskLæs teksten påengelskSkift størrelse på bogstaver i teksten / ALT-Q
Kapitel 90
1 (89:1) oratio Mosi viri Dei Domine habitaculum tu factus es nobis in generatione et generatione
2 (89:2) antequam montes nascerentur et parturiretur terra et orbis a saeculo et usque in saeculum tu es
3 (89:3) convertes hominem usque ad contritionem et dices revertimini filii Adam
4 (89:4) quia mille anni in oculis tuis sicut dies hesterna quae pertransiit et vigilia nocturna
5 (89:5) percutiente te eos somnium erunt
6 (89:6) mane quasi herba pertransiens mane floruit et abiit ad vesperam conteretur atque siccabitur
7 (89:7) consumpti enim sumus in furore tuo et in indignatione tua conturbati sumus
8 (89:8) posuisti iniquitates nostras coram te neglegentias nostras in luce vultus tui
9 (89:9) omnes enim dies nostri transierunt in furore tuo consumpsimus annos nostros quasi sermonem loquens
10 (89:10) dies annorum nostrorum in ipsis septuaginta anni si autem multum octoginta anni et quod amplius est labor et dolor quoniam transivimus cito et avolavimus
11 (89:11) quis novit fortitudinem irae tuae et secundum timorem tuum indignationem tuam
12 (89:12) ut numerentur dies nostri sic ostende et veniemus corde sapienti
13 (89:13) revertere Domine usquequo et exorabilis esto super servis tuis
14 (89:14) imple nos matutina misericordia tua et laudabimus et laetabimur in cunctis diebus nostris
15 (89:15) laetifica nos pro diebus quibus adflixisti nos et annis in quibus vidimus mala
16 (89:16) appareat apud servos tuos opus tuum et gloria tua super filios eorum
17 (89:17) et sit decor Domini Dei nostri super nos et opus manuum nostrarum fac stabile super nos opus manuum nostrarum confirma
Vis til forrige side / ALT-2 Vis næste side / ALT-3