Vis bog oversigt Gå til forside
Bruger: Anonym Det Gamle Testamente - Vulgata Latin / Salmernes Bog
Vis til forrige side / ALT-2Vis næste side / ALT-3Læs teksten påtyskLæs teksten påsvenskLæs teksten pådanskLæs teksten pånorskLæs teksten påengelskSkift størrelse på bogstaver i teksten / ALT-Q
Kapitel 86
1 (85:1) oratio David inclina Domine aurem tuam exaudi me quia egenus et pauper ego sum
2 (85:2) custodi animam meam quia sanctus sum salva servum tuum tu Deus meus qui confidit in te
3 (85:3) miserere mei Domine quoniam ad te clamabo tota die
4 (85:4) laetifica animam servi tui quia ad te animam meam levo
5 (85:5) tu enim es Domine bonus et propitiabilis et multus misericordia omnibus qui invocant te
6 (85:6) exaudi Domine orationem meam et ausculta vocem deprecationum mearum
7 (85:7) in die tribulationis meae invocabo te quia exaudies me
8 (85:8) non est similis tui in diis Domine non est iuxta opera tua
9 (85:9) omnes gentes quas fecisti venient et adorabunt coram te Domine et glorificabunt nomen tuum
10 (85:10) quia magnus tu et faciens mirabilia tu Deus solus
11 (85:11) doce me Domine viam tuam ut ambulem in veritate tua unicum fac cor meum ut timeat nomen tuum
12 (85:12) confitebor tibi Domine Deus meus in toto corde meo et glorificabo nomen tuum in sempiternum
13 (85:13) quia misericordia tua magna super me et eruisti animam meam de inferno extremo
14 (85:14) Deus superbi surrexerunt adversus me et coetus robustorum quaesivit animam meam et non posuerunt te in conspectu suo
15 (85:15) tu autem Domine Deus misericors et clemens patiens et multae misericordiae et verus
16 (85:16) respice ad me et miserere mei da fortitudinem tuam servo tuo et salva filium ancillae tuae
17 (85:17) fac mecum signum in bonitate et videant qui oderunt me et confundantur quia tu Domine auxiliatus es mihi et consolatus es me
Vis til forrige side / ALT-2 Vis næste side / ALT-3