Vis bog oversigt Gå til forside
Bruger: Anonym Det Gamle Testamente - Vulgata Latin / Salmernes Bog
Vis til forrige side / ALT-2Vis næste side / ALT-3Læs teksten påtyskLæs teksten påsvenskLæs teksten pådanskLæs teksten pånorskLæs teksten påengelskSkift størrelse på bogstaver i teksten / ALT-Q
Kapitel 83
1 (82:1) canticum psalmi Asaph
2 (82:2) Deus ne taceas ne sileas et non quiescas Deus
3 (82:3) quia ecce inimici tui tumultuati sunt et qui oderunt te levaverunt caput
4 (82:4) contra populum tuum nequiter tractaverunt et inierunt consilium adversum arcanum tuum
5 (82:5) dixerunt venite et conteramus eos de gente et non sit memoria nominis Israhel ultra
6 (82:6) quoniam tractaverunt pariter contra te foedus pepigerunt
7 (82:7) tabernacula Idumeae et Ismahelitarum Moab et Aggareni
8 (82:8) Gebal et Ammon et Amalech Palestina cum habitatoribus Tyri
9 (82:9) sed et Assur venit cum eis facti sunt brachium filiorum Loth semper
10 (82:10) fac illis sicut Madian et Sisarae sicut Iabin in torrente Cison
11 (82:11) contriti sunt in Aendor fuerunt quasi sterquilinium terrae
12 (82:12) pone duces eorum sicut Oreb et Zeb et Zebee et Salmana omnes principes eorum
13 (82:13) qui dixerunt possideamus nobis pulchritudinem Dei
14 (82:14) Deus meus pone eos ut rotam quasi stipulam ante faciem venti
15 (82:15) quomodo ignis conburit silvam et sicut flamma devorat montes
16 (82:16) sic persequere eos in tempestate tua et in turbine tuo conturba eos
17 (82:17) imple facies eorum ignominia et quaerent nomen tuum Domine
18 (82:18) confundantur et conturbentur usque in saeculum et erubescant et pereant
19 (82:19) et sciant quia nomen tuum est Dominus solus tu Excelsus super omnem terram
Vis til forrige side / ALT-2 Vis næste side / ALT-3