Vis bog oversigt Gå til forside
Bruger: Anonym Det Gamle Testamente - Vulgata Latin / Salmernes Bog
Vis til forrige side / ALT-2Vis næste side / ALT-3Læs teksten påtyskLæs teksten påsvenskLæs teksten pådanskLæs teksten pånorskLæs teksten påengelskSkift størrelse på bogstaver i teksten / ALT-Q
Kapitel 80
1 (79:1) victori pro liliis testimonii Asaph canticum
2 (79:2) qui pascis Israhel ausculta qui ducis quasi gregem Ioseph qui sedes super cherubin ostendere
3 (79:3) ante Efraim et Beniamin et Manasse suscita fortitudinem tuam et veni ut salvos facias nos
4 (79:4) Deus converte nos et ostende faciem tuam et salvi erimus
5 (79:5) Domine Deus exercituum usquequo fumabis ad orationem populi tui
6 (79:6) cibasti nos pane flebili et potasti nos in lacrimis tripliciter
7 (79:7) posuisti nos contentionem vicinis nostris et inimici nostri subsannaverunt nos
8 (79:8) Deus exercituum converte nos et ostende faciem tuam et salvi erimus
9 (79:9) vineam de Aegypto tulisti eiecisti gentes et plantasti eam
10 (79:10) praeparasti ante faciem eius et stabilisti radices eius et implevit terram
11 (79:11) operti sunt montes umbra eius et ramis illius cedri Dei
12 (79:12) expandit comas suas usque ad mare et usque ad Flumen germina sua
13 (79:13) quare dissipasti maceriam eius et vindemiaverunt eam omnes qui transeunt per viam
14 (79:14) vastavit eam aper de silva et omnes bestiae agri depastae sunt eam
15 (79:15) Deus exercituum revertere obsecro respice de caelo et vide et visita vineam hanc
16 (79:16) et radicem quam plantavit dextera tua et filium quem confirmasti tibi
17 (79:17) succensam igni et deramatam ab increpatione faciei tuae pereant
18 (79:18) fiat manus tua super virum dexterae tuae et super filium hominis quem confirmasti tibi
19 (79:19) et non recedemus a te vivificabis nos et nomine tuo vocabimur
20 (79:20) Domine Deus exercituum converte nos et ostende faciem tuam et salvi erimus
Vis til forrige side / ALT-2 Vis næste side / ALT-3