Vis bog oversigt Gå til forside
Bruger: Anonym Det Gamle Testamente - Vulgata Latin / Salmernes Bog
Vis til forrige side / ALT-2Vis næste side / ALT-3Læs teksten påtyskLæs teksten påsvenskLæs teksten pådanskLæs teksten pånorskLæs teksten påengelskSkift størrelse på bogstaver i teksten / ALT-Q
Kapitel 77
1 (76:1) victori per Idithun psalmus Asaph
2 (76:2) voce mea ad Dominum clamavi voce mea ad Dominum et exaudivit me
3 (76:3) in die tribulationis meae Dominum requisivi manus mea nocte extenditur et non quiescit noluit consolari anima mea
4 (76:4) recordans Dei conturbabar loquebar in memet ipso et deficiebat spiritus meus semper
5 (76:5) prohibebam suspectum oculorum meorum stupebam et non loquebar
6 (76:6) recogitabam dies antiquos annos pristinos
7 (76:7) recordabar psalmorum meorum in nocte cum corde meo loquebar et scobebam spiritum meum
8 (76:8) ergone in aeternum proiciet Dominus et non repropitiabitur ultra
9 (76:9) ergone conplebit usque in finem misericordiam suam consummabit verbum de generatione et generatione
10 (76:10) numquid oblitus est misereri Deus aut conplebit in furore misericordias suas semper
11 (76:11) et dixi inbecillitas mea est haec commutatio dexterae Excelsi
12 (76:12) recordabor cogitationum Domini reminiscens antiqua mirabilia tua
13 (76:13) et meditabor in omni opere tuo et adinventiones tuas loquar
14 (76:14) Deus in sanctuario via tua quis deus magnus ut Deus
15 (76:15) tu es Deus faciens mirabilia ostendens in populis potentiam tuam
16 (76:16) redemisti in brachio populum tuum filios Iacob et Ioseph semper
17 (76:17) videntes te aquae Deus videntes te aquae parturierunt et commotae sunt abyssi
18 (76:18) excusserunt aquas nubila vocem dederunt nubes et sagittae tuae discurrebant
19 (76:19) vox tonitrui tui in rota apparuerunt fulgora tua orbi concussa est et commota est terra
20 (76:20) in mari via tua et semitae tuae in aquis multis et vestigia tua non sunt agnita
21 (76:21) deduxisti quasi gregem populum tuum in manu Mosi et Aaron
Vis til forrige side / ALT-2 Vis næste side / ALT-3