Vis bog oversigt Gå til forside
Bruger: Anonym Det Gamle Testamente - Vulgata Latin / Salmernes Bog
Vis til forrige side / ALT-2Vis næste side / ALT-3Læs teksten påtyskLæs teksten påsvenskLæs teksten pådanskLæs teksten pånorskLæs teksten påengelskSkift størrelse på bogstaver i teksten / ALT-Q
Kapitel 72
1 (71:1) Salomonis
2 (71:2) Deus iudicium regi da et iustitiam tuam filio regis iudicabit populum tuum in iustitia et pauperes tuos in iudicio
3 (71:3) adsument montes pacem populo et colles iustitiam
4 (71:4) iudicabit pauperes populi salvabit filios pauperis et confringet calumniatorem
5 (71:5) et timebunt te quamdiu erit sol et ultra lunam in generatione generationum
6 (71:6) descendet ut pluvia super vellus ut stillae inrorantes terram
7 (71:7) germinabit in diebus eius iustitia et multitudo pacis donec non sit luna
8 (71:8) et dominabitur a mari usque ad mare et a flumine usque ad terminos terrae
9 (71:9) ante eum procident Aethiopes et inimici eius pulverem lingent
10 (71:10) reges Tharsis et insulae munera offerent reges Arabiae et Saba tributum conferent
11 (71:11) et adorabunt eum omnes reges universae nationes servient ei
12 (71:12) quia eruet pauperem a potente et inopem cui non est adiutor
13 (71:13) parcet inopi et pauperi et animas pauperum salvabit
14 (71:14) ab usura et iniquitate redimet animam eorum et pretiosus erit sanguis eorum coram oculis eius
15 (71:15) et vivet et dabitur ei de auro Saba et orabunt de eo iugiter tota die benedicent ei
16 (71:16) erit memorabile triticum in terra in capite montium elevabitur sicut Libani fructus eius et florebunt de civitate sicut faenum terrae
17 (71:17) erit nomen eius in aeternum ultra solem perseverabit nomen eius et benedicentur in eo omnes gentes et beatificabunt eum
18 (71:18) benedictus Dominus Deus Deus Israhel qui facit mirabilia solus
19 (71:19) et benedictum nomen gloriae eius in sempiternum et implebitur gloria eius universa terra amen amen
20 (71:20) conpletae sunt orationes David filii Iesse
Vis til forrige side / ALT-2 Vis næste side / ALT-3