Vis bog oversigt Gå til forside
Bruger: Anonym Det Gamle Testamente - Vulgata Latin / Salmernes Bog
Vis til forrige side / ALT-2Vis næste side / ALT-3Læs teksten påtyskLæs teksten påsvenskLæs teksten pådanskLæs teksten pånorskLæs teksten påengelskSkift størrelse på bogstaver i teksten / ALT-Q
Kapitel 71
1 (70:1) in te Domine speravi ne confundar in aeternum
2 (70:2) iustitia tua erue me et libera inclina ad me aurem tuam et salva me
3 (70:3) esto mihi robustum habitaculum ut ingrediar iugiter praecepisti ut salvares me quia petra mea et fortitudo mea es tu
4 (70:4) Deus meus salva me de manu impii de manu iniqui et nocentis
5 (70:5) quia tu es expectatio mea Deus Domine fiducia mea ab adulescentia mea
6 (70:6) a te sustentatus sum ex utero de ventre matris meae tu es protector meus in te laus mea semper
7 (70:7) quasi portentum factus sum multis et tu spes mea fortissima
8 (70:8) impleatur os meum laude tua tota die magnitudine tua
9 (70:9) ne proicias me in tempore senectutis cum defecerit fortitudo mea ne derelinquas me
10 (70:10) quia dixerunt inimici mei mihi et qui observabant animam meam inierunt consilium pariter
11 (70:11) dicentes Deus dereliquit eum persequimini et conprehendite eum quia non est qui eruat
12 (70:12) Deus ne elongeris a me Deus meus ad auxiliandum mihi festina
13 (70:13) confundantur et consumantur adversarii animae meae operiantur obprobrio et confusione qui quaerunt malum mihi
14 (70:14) ego autem iugiter expectabo et adiciam super omnes laudationes tuas
15 (70:15) os meum narrabit iustitiam tuam tota die salutare tuum quia non cognovi litteraturas
16 (70:16) ingrediar in fortitudine Domini Dei recordabor iustitiae tuae solius
17 (70:17) Deus docuisti me ab adulescentia mea et usque nunc adnuntiabo mirabilia tua
18 (70:18) insuper et usque ad senectutem et canos Deus ne derelinquas me donec adnuntiem brachium tuum generationi cunctisque qui venturi sunt fortitudines tuas
19 (70:19) et iustitiam tuam Deus usque in excelsum quanta fecisti magnalia Deus quis similis tibi
20 (70:20) qui ostendisti mihi tribulationes plurimas et adflictiones conversus vivificabis nos et de abyssis terrae rursum educes nos
21 (70:21) multiplicabis magnitudinem meam et conversus consolaberis me
22 (70:22) ego autem confitebor tibi in vasis psalterii veritatem tuam Deus meus cantabo tibi in cithara Sancte Israhel
23 (70:23) laudabunt labia mea cum cantavero tibi et anima mea quam redemisti
24 (70:24) insuper et lingua mea tota die meditabitur iustitiam tuam quia confusi sunt et dehonestati quaerentes malum mihi
Vis til forrige side / ALT-2 Vis næste side / ALT-3