Vis bog oversigt Gå til forside
Bruger: Anonym Det Gamle Testamente - Vulgata Latin / Salmernes Bog
Vis til forrige side / ALT-2Vis næste side / ALT-3Læs teksten påtyskLæs teksten påsvenskLæs teksten pådanskLæs teksten pånorskLæs teksten påengelskSkift størrelse på bogstaver i teksten / ALT-Q
Kapitel 66
1 (65:1) victori canticum psalmi iubilate Deo omnis terra
2 (65:2) cantate gloriam nomini eius date gloriam laudi eius
3 (65:3) dicite Deo quam terribile opus tuum in multitudine fortitudinis tuae mentientur tibi inimici tui
4 (65:4) omnis terra adoret te et cantet tibi cantet nomini tuo semper
5 (65:5) venite et videte opera Dei terribilia consilia super filiis hominum
6 (65:6) convertit mare in aridam in flumine pertransibunt pede ibi laetabimur in eo
7 (65:7) qui dominatur in fortitudine sua saeculo oculi eius gentes aspiciunt qui increduli sunt non exaltentur in semet ipsis semper
8 (65:8) benedicite populi Deo nostro et auditam facite vocem laudis eius
9 (65:9) qui posuit animam nostram in vitam et non dedit in commotione pedes nostros
10 (65:10) probasti enim nos Deus igne nos conflasti sicut conflatur argentum
11 (65:11) introduxisti nos in obsidione posuisti stridorem in dorso nostro
12 (65:12) inposuisti homines super caput nostrum transivimus per ignem et aquam et eduxisti nos in refrigerium
13 (65:13) ingrediar domum tuam in holocaustis reddam tibi vota mea
14 (65:14) quae promiserunt tibi labia mea et locutum est os meum cum tribularer
15 (65:15) holocausta medullata offeram tibi cum incensu arietum faciam boves cum hircis semper
16 (65:16) venite audite et narrabo omnes qui timetis Deum quanta fecerit animae meae
17 (65:17) ipsum ore meo invocavi et exaltavi in lingua mea
18 (65:18) iniquitatem si vidi in corde meo non exaudiat Dominus
19 (65:19) ideo exaudivit Deus et adtendit vocem deprecationis meae
20 (65:20) benedictus Deus qui non abstulit orationem meam et misericordiam suam a me
Vis til forrige side / ALT-2 Vis næste side / ALT-3