Vis bog oversigt Gå til forside
Bruger: Anonym Det Gamle Testamente - Vulgata Latin / Salmernes Bog
Vis til forrige side / ALT-2Vis næste side / ALT-3Læs teksten påtyskLæs teksten påsvenskLæs teksten pådanskLæs teksten pånorskLæs teksten påengelskSkift størrelse på bogstaver i teksten / ALT-Q
Kapitel 62
1 (61:1) victori per Idithun canticum David
2 (61:2) attamen apud Deum silebit anima mea ex eo salus mea
3 (61:3) attamen ipse est scutum meum et salus mea fortitudo mea non commovebor amplius
4 (61:4) usquequo insidiamini contra virum interficitis omnes quasi murus inclinus et maceria corruens
5 (61:5) partem enim eius cogitaverunt expellere placuerunt sibi in mendacio ore suo singuli benedicunt et corde suo maledicunt semper
6 (61:6) verumtamen Deo retice anima mea ab ipso enim praestolatio mea
7 (61:7) ipse est fortitudo mea et salus mea susceptor meus non timebo
8 (61:8) in Deo salutare meum et gloria mea robur fortitudinis meae salus mea in Deo
9 (61:9) sperate in eo omni tempore populi effundite coram eo cor vestrum Deus spes nostra est semper
10 (61:10) verumtamen vanitas filii Adam mendacium filii viri in stateris dolosis fraudulenter agunt simul
11 (61:11) nolite confidere in calumnia et in rapina ne frustremini divitiae si fluxerint ne adponatis cor
12 (61:12) unum locutus est Deus duo haec audivi quia imperium Dei est
13 (61:13) et tibi Domine misericordia quia tu reddes unicuique secundum opus suum
Vis til forrige side / ALT-2 Vis næste side / ALT-3