Vis bog oversigt Gå til forside
Bruger: Anonym Det Gamle Testamente - Vulgata Latin / Salmernes Bog
Vis til forrige side / ALT-2Vis næste side / ALT-3Læs teksten påtyskLæs teksten påsvenskLæs teksten pådanskLæs teksten pånorskLæs teksten påengelskSkift størrelse på bogstaver i teksten / ALT-Q
Kapitel 60
1 (59:1) victori pro liliis testimonium humilis et perfecti David ad docendum
2 (59:2) quando pugnavit adversum Syriam Mesopotamiae et adversum Syriam Suba et reversus est Ioab et percussit Edom in valle Salinarum duodecim milia
3 (59:3) Deus proiecisti nos et scidisti iratus convertisti nos
4 (59:4) commovisti terram et disrupisti eam sana contritiones eius quoniam commota est
5 (59:5) ostendisti populo tuo duritiam potasti nos vino consopiente
6 (59:6) dedisti timentibus te signum ut fugerent a facie arcus semper ut liberentur amici tui
7 (59:7) salva dextera tua et exaudi me
8 (59:8) Deus locutus est in sanctuario suo laetabor dividam Sicimam et vallem Soccoth dimetiar
9 (59:9) meus est Galaad et meus Manasse et Efraim fortitudo capitis mei Iudas legifer meus
10 (59:10) Moab olla lavacri mei super Idumeam incedam calciamento meo mihi Palestina foederata est
11 (59:11) quis deducet me ad civitatem munitam quis deducet me usque ad Idumeam
12 (59:12) nonne tu Deus qui proiecisti nos et non egredieris Deus in exercitibus nostris
13 (59:13) da nobis auxilium in tribulatione vana est enim salus ab homine
14 (59:14) in Deo faciemus virtutem et ipse conculcabit tribulantes nos
Vis til forrige side / ALT-2 Vis næste side / ALT-3