Vis bog oversigt Gå til forside
Bruger: Anonym Det Gamle Testamente - Vulgata Latin / Salmernes Bog
Vis til forrige side / ALT-2Vis næste side / ALT-3Læs teksten påtyskLæs teksten påsvenskLæs teksten pådanskLæs teksten pånorskLæs teksten påengelskSkift størrelse på bogstaver i teksten / ALT-Q
Kapitel 58
1 (57:1) victori ut non disperdas David humilem et simplicem
2 (57:2) si vere utique iustitiam loquimini recta iudicate filii hominum
3 (57:3) etenim in corde iniquitates operamini in terra iniquitatis manus vestras adpendite
4 (57:4) alienati sunt peccatores a vulva erraverunt ab utero loquentes mendacium
5 (57:5) furor eorum sicut furor serpentis sicut reguli surdi obturantis aurem suam
6 (57:6) ut non audiat vocem murmurantium nec incantatoris incantationes callidas
7 (57:7) Deus excute dentes eorum ex ore eorum molares leonum confringe Domine
8 (57:8) dissolvantur quasi aquae quae defluent intendet arcum suum donec conterantur
9 (57:9) quasi vermis tabefactus pertranseant quasi abortivum mulieris quod non vidit solem
10 (57:10) antequam crescant spinae vestrae in ramnum quasi viventes quasi in ira tempestas rapiet eas
11 (57:11) laetabitur iustus cum viderit ultionem pedes suos lavabit in sanguinem impii
12 (57:12) et dicet homo vere fructus est iusto vere est Deus iudicans in terra
Vis til forrige side / ALT-2 Vis næste side / ALT-3