Vis bog oversigt Gå til forside
Bruger: Anonym Det Gamle Testamente - Vulgata Latin / Salmernes Bog
Vis til forrige side / ALT-2Vis næste side / ALT-3Læs teksten påtyskLæs teksten påsvenskLæs teksten pådanskLæs teksten pånorskLæs teksten påengelskSkift størrelse på bogstaver i teksten / ALT-Q
Kapitel 57
1 (56:1) pro victoria ut non disperdas David humilem et simplicem quando fugit a facie Saul in spelunca
2 (56:2) miserere mei Deus miserere mei quoniam in te sperat anima mea in umbra alarum tuarum sperabo donec transeant insidiae
3 (56:3) invocabo Deum altissimum Deum ultorem meum
4 (56:4) mittet de caelo et salvabit me exprobrabit conculcantibus me semper mittet Deus misericordiam suam et veritatem suam
5 (56:5) anima mea in medio leonum dormivit ferocientium filii hominum dentes eorum lancea et sagittae et lingua eorum gladius acutus
6 (56:6) exaltare super caelos Deus in omni terra gloria tua
7 (56:7) rete paraverunt gressibus meis ad incurvandam animam meam foderunt ante me foveam ceciderunt in medium eius semper
8 (56:8) paratum cor meum Deus paratum cor meum cantabo et psallam
9 (56:9) surge gloria mea surge psalterium et cithara surgam mane
10 (56:10) confitebor tibi in populis Domine cantabo tibi in gentibus
11 (56:11) quia magna usque ad caelos misericordia tua et usque ad nubes veritas tua
12 (56:12) exaltare super caelos Deus in omni terra gloria tua
Vis til forrige side / ALT-2 Vis næste side / ALT-3