Vis bog oversigt Gå til forside
Bruger: Anonym Det Gamle Testamente - Vulgata Latin / Salmernes Bog
Vis til forrige side / ALT-2Vis næste side / ALT-3Læs teksten påtyskLæs teksten påsvenskLæs teksten pådanskLæs teksten pånorskLæs teksten påengelskSkift størrelse på bogstaver i teksten / ALT-Q
Kapitel 56
1 (55:1) victori pro columba muta eo quod procul abierit David humilis et simplex quando tenuerunt eum Palestini in Geth
2 (55:2) miserere mei Deus quoniam conculcavit me homo tota die pugnans tribulavit me
3 (55:3) conculcaverunt me insidiatores mei tota die multi enim qui pugnant contra me Altissime
4 (55:4) quacumque die territus fuero ego in te confidam
5 (55:5) in Deo laudavi verbum in Deo speravi non timebo quid faciat caro mihi
6 (55:6) tota die sermonibus me adfligebant contra me omnes cogitationes eorum in malum
7 (55:7) congregabuntur abscondite plantas meas observabunt expectantes animam meam
8 (55:8) quia nullus est salvus in eis in furore populos detrahet Deus
9 (55:9) secretiora mea numerasti pone lacrimam meam in conspectu tuo sed non in narratione tua
10 (55:10) tunc convertentur inimici mei retrorsum in quacumque die invocavero hoc scio quia Deus meus es
11 (55:11) in Deo laudabo verbum in Domino praedicabo sermonem/
12 (55:11) in Deo speravi non timebo quid faciat homo mihi
13 (55:12) in me sunt Deus vota tua reddam gratiarum actiones tibi
14 (55:13) quia liberasti animam meam de morte et pedes meos de lapsu ut ambulem coram Deo in luce viventium
Vis til forrige side / ALT-2 Vis næste side / ALT-3