Vis bog oversigt Gå til forside
Bruger: Anonym Det Gamle Testamente - Vulgata Latin / Salmernes Bog
Vis til forrige side / ALT-2Vis næste side / ALT-3Læs teksten påtyskLæs teksten påsvenskLæs teksten pådanskLæs teksten pånorskLæs teksten påengelskSkift størrelse på bogstaver i teksten / ALT-Q
Kapitel 55
1 (54:1) victori in psalmis eruditi David
2 (54:2) exaudi Deus orationem meam et ne dispicias deprecationem meam
3 (54:3) adtende mihi et exaudi me humiliatus sum in meditatione mea et conturbatus
4 (54:4) a voce inimici a facie persequentis impii quoniam proiecerunt super me iniquitatem et in furore adversabantur mihi
5 (54:5) cor meum doluit in vitalibus meis et terrores mortis ceciderunt super me
6 (54:6) timor et tremor venit super me et operuit me caligo
7 (54:7) et dixi quis dabit mihi pinnas columbae ut volem et requiescam
8 (54:8) ut procul abeam et commorer in deserto semper
9 (54:9) festinabo ut salver ab spiritu tempestatis et turbinis
10 (54:10) praecipita Domine divide linguas eorum quoniam vidi iniquitatem et contradictionem in civitate
11 (54:11) die et nocte circumeuntes muros eius scelus et dolorem in medio eius
12 (54:12) insidiae in vitalibus eius et non recedet de plateis eius damnum et fraudulentia
13 (54:13) non enim inimicus exprobravit mihi ut sustineam neque is qui me oderat super me magnificatus est ut abscondar ab eo
14 (54:14) sed tu homo unianimis meus dux meus et notus meus
15 (54:15) qui simul habuimus dulce secretum in domo Dei ambulavimus in terrore
16 (54:16) veniat mors super eos descendant in infernum viventes quia nequitiae in congregatione eorum et in medio eorum
17 (54:17) ego ad Deum clamabo et Dominus salvabit me
18 (54:18) vespere et mane et meridie eloquar et resonabo et exaudiet vocem meam
19 (54:19) redimet in pace animam meam ab adpropinquantibus mihi multi enim fuerunt adversum me
20 (54:20) exaudiet Deus et humiliabit eos qui iudex est ab initio semper non enim mutantur neque timent Deum
21 (54:21) extendit manum suam ad pacifica sua contaminabit pactum suum
22 (54:22) nitidius butyro os eius pugnat autem cor illius molliores sermones eius oleo cum sint lanceae
23 (54:23) proice super Dominum caritatem tuam et ipse enutriet te non dabit in aeternum fluctuationem iusto
24 (54:24) tu autem Deus deduces eos in puteum interitus viri sanguinum et dolosi non dimidiabunt dies suos ego autem fiduciam habeo tui
Vis til forrige side / ALT-2 Vis næste side / ALT-3