Vis bog oversigt Gå til forside
Bruger: Anonym Det Gamle Testamente - Vulgata Latin / Salmernes Bog
Vis til forrige side / ALT-2Vis næste side / ALT-3Læs teksten påtyskLæs teksten påsvenskLæs teksten pådanskLæs teksten pånorskLæs teksten påengelskSkift størrelse på bogstaver i teksten / ALT-Q
Kapitel 54
1 (53:1) victori in psalmis eruditi David
2 (53:2) quando venerunt Ziphei et dixerunt Saul nonne David absconditus est apud nos
3 (53:3) Deus in nomine tuo salva me et in fortitudine tua ulciscere me
4 (53:4) Deus exaudi orationem meam auribus percipe verba oris mei
5 (53:5) quia alieni insurrexerunt adversus me et fortes quaesierunt animam meam et non posuerunt Deum in conspectu suo semper
6 (53:6) ecce Deus auxiliatur mihi Dominus sustentans animam meam
7 (53:7) reddet malum insidiatoribus meis in veritate tua disperde eos
8 (53:8) voluntarie sacrificabo tibi confitebor nomini tuo Domine quoniam bonum est
9 (53:9) quoniam ex omni tribulatione liberavit me et inimicos meos dispexit oculus meus
Vis til forrige side / ALT-2 Vis næste side / ALT-3