Vis bog oversigt Gå til forside
Bruger: Anonym Det Gamle Testamente - Vulgata Latin / Salmernes Bog
Vis til forrige side / ALT-2Vis næste side / ALT-3Læs teksten påtyskLæs teksten påsvenskLæs teksten pådanskLæs teksten pånorskLæs teksten påengelskSkift størrelse på bogstaver i teksten / ALT-Q
Kapitel 53
1 (52:1) victori per chorum eruditi David dixit stultus in corde suo non est Deus
2 (52:2) corrupti sunt et abominabiles facti sunt in iniquitate non est qui faciat bonum
3 (52:3) Deus de caelo prospexit super filios hominum ut videret si esset intellegens requirens Deum
4 (52:4) omnes aversi sunt pariter adheserunt non est qui faciat bonum non est usque ad unum
5 (52:5) numquid non cognoverunt qui operantur iniquitatem qui comedunt populum meum ut cibum panis
6 (52:6) Deum non invocaverunt ibi timuerunt timore ubi non est timor quoniam Deus dispersit ossa circumdantium te confunderis quia Deus proiecit eos
7 (52:7) quis dabit ex Sion salutare Israhel cum reduxerit Deus captivitatem populi sui exultabit Iacob laetabitur Israhel
Vis til forrige side / ALT-2 Vis næste side / ALT-3