Vis bog oversigt Gå til forside
Bruger: Anonym Det Gamle Testamente - Vulgata Latin / Salmernes Bog
Vis til forrige side / ALT-2Vis næste side / ALT-3Læs teksten påtyskLæs teksten påsvenskLæs teksten pådanskLæs teksten pånorskLæs teksten påengelskSkift størrelse på bogstaver i teksten / ALT-Q
Kapitel 52
1 (51:1) victori ab erudito David
2 (51:2) cum venisset Doec Idumeus et adnuntiasset Saul dicens ei venit David in domum Achimelech
3 (51:3) quid gloriaris in malitia potens misericordia Dei tota est die
4 (51:4) insidias cogitat lingua tua quasi novacula acuta faciens dolum
5 (51:5) dilexisti malum magis quam bonum mendacium magis quam loqui iustitiam semper
6 (51:6) dilexisti omnia verba ad devorandum lingua dolosa
7 (51:7) sed Deus destruet te in sempiternum terrebit et evellet te de tabernaculo et eradicabit te de terra viventium semper
8 (51:8) videbunt iusti et timebunt et super eum ridebunt
9 (51:9) ecce vir qui non posuit Deum fortitudinem suam sed speravit in multitudine divitiarum suarum confortatus est in insidiis suis
10 (51:10) ego sicut oliva virens in domo Dei speravi in misericordia Dei in saeculum sempiternum
11 (51:11) confitebor tibi in saeculo quoniam fecisti et expectabo nomen tuum quoniam bonum in conspectu sanctorum tuorum
Vis til forrige side / ALT-2 Vis næste side / ALT-3