Vis bog oversigt Gå til forside
Bruger: Anonym Det Gamle Testamente - Vulgata Latin / Salmernes Bog
Vis til forrige side / ALT-2Vis næste side / ALT-3Læs teksten påtyskLæs teksten påsvenskLæs teksten pådanskLæs teksten pånorskLæs teksten påengelskSkift størrelse på bogstaver i teksten / ALT-Q
Kapitel 51
1 (50:1) victori canticum David
2 (50:2) cum venisset ad eum Nathan propheta quando ingressus est ad Bethsabee
3 (50:3) miserere mei Deus secundum misericordiam tuam iuxta multitudinem miserationum tuarum dele iniquitates meas
4 (50:4) multum lava me ab iniquitate mea et a peccato meo munda me
5 (50:5) quoniam iniquitates meas ego novi et peccatum meum contra me est semper
6 (50:6) tibi soli peccavi et malum coram te feci ut iustificeris in sermonibus tuis et vincas cum iudicaveris
7 (50:7) ecce in iniquitate conceptus sum et in peccato peperit me mater mea
8 (50:8) ecce enim veritatem diligis absconditum et arcanum sapientiae manifestasti mihi
9 (50:9) asparges me hysopo et mundabor lavabis me et super nivem dealbabor
10 (50:10) auditum mihi facies gaudium et laetitiam ut exultent ossa quae confregisti
11 (50:11) absconde faciem tuam a peccatis meis et omnes iniquitates meas dele
12 (50:12) cor mundum crea mihi Deus et spiritum stabilem renova in visceribus meis
13 (50:13) ne proicias me a facie tua et spiritum sanctum tuum ne auferas a me
14 (50:14) redde mihi laetitiam Iesu tui et spiritu potenti confirma me
15 (50:15) docebo iniquos vias tuas et peccatores ad te revertentur
16 (50:16) libera me de sanguinibus Deus Deus salutis meae laudabit lingua mea iustitiam tuam
17 (50:17) Domine labia mea aperies et os meum adnuntiabit laudem tuam
18 (50:18) non enim vis ut victimam feriam nec holocaustum tibi placet
19 (50:19) sacrificium Dei spiritus contribulatus cor contritum et humiliatum Deus non dispicies
20 (50:20) benefac Domine in voluntate tua Sion et aedificentur muri Hierusalem
21 (50:21) tunc suscipies sacrificium iustitiae oblationes et holocausta tunc inponent super altare tuum vitulos
Vis til forrige side / ALT-2 Vis næste side / ALT-3