Vis bog oversigt Gå til forside
Bruger: Anonym Det Gamle Testamente - Vulgata Latin / Salmernes Bog
Vis til forrige side / ALT-2Vis næste side / ALT-3Læs teksten påtyskLæs teksten påsvenskLæs teksten pådanskLæs teksten pånorskLæs teksten påengelskSkift størrelse på bogstaver i teksten / ALT-Q
Kapitel 49
1 (48:1) victori filiorum Core canticum
2 (48:2) audite hoc omnes populi auribus percipite universi habitatores occidentis
3 (48:3) tam filii Adam quam filii singulorum simul dives et pauper
4 (48:4) os meum loquitur sapientias et meditatio cordis mei prudentias
5 (48:5) inclino ad parabulam aurem meam aperiam in cithara enigma meum
6 (48:6) quare timebo in diebus mali iniquitas calcanei mei circumdabit me
7 (48:7) qui fiduciam habent in fortitudine sua et in multitudine divitiarum suarum superbiunt
8 (48:8) fratrem redimens non redimet vir nec dabit Deo propitiationem pro eo
9 (48:9) neque pretium redemptionis animae eorum sed quiescet in saeculo
10 (48:10) et vivet ultra in sempiternum
11 (48:11) et non videbit interitum cum viderit sapientes morientes simul insipiens et indoctus peribunt et derelinquent alienis divitias suas
12 (48:12) interiora sua domus suas in saeculo tabernacula sua in generatione et generatione vocaverunt nominibus suis terras suas
13 (48:13) et homo in honore non commorabitur adsimilatus est iumentis et exaequatus est
14 (48:14) haec est via insipientiae eorum et post eos iuxta os eorum current semper
15 (48:15) quasi grex in inferno positi sunt mors pascet eos et subicient eos recti in matutino et figura eorum conteretur in inferno post habitaculum suum
16 (48:16) verumtamen Deus redimet animam meam de manu inferi cum adsumpserit me semper
17 (48:17) noli timere cum ditatus fuerit vir cum multiplicata fuerit gloria domus eius
18 (48:18) neque enim moriens tollet omnia nec descendet post eum gloria eius
19 (48:19) quia animae suae in vita sua benedicet laudabunt inquient te cum benefeceris tibi
20 (48:20) intrabit usque ad generationes patrum suorum usque ad finem non videbunt lucem
21 (48:21) homo cum in honore esset non intellexit conparavit se iumentis et silebitur
Vis til forrige side / ALT-2 Vis næste side / ALT-3