Vis bog oversigt Gå til forside
Bruger: Anonym Det Gamle Testamente - Vulgata Latin / Salmernes Bog
Vis til forrige side / ALT-2Vis næste side / ALT-3Læs teksten påtyskLæs teksten påsvenskLæs teksten pådanskLæs teksten pånorskLæs teksten påengelskSkift størrelse på bogstaver i teksten / ALT-Q
Kapitel 48
1 (47:1) canticum psalmi filiorum Core
2 (47:2) magnus Dominus et laudabilis nimis in civitate Dei nostri in monte sancto suo
3 (47:3) specioso germini gaudio universae terrae monti Sion lateribus aquilonis civitatulae regis magni
4 (47:4) Deus in domibus eius agnitus est in auxiliando
5 (47:5) quia ecce reges congregati sunt venerunt simul
6 (47:6) ipsi videntes sic obstipuerunt conturbati sunt admirati sunt
7 (47:7) horror possedit eos ibi dolor quasi parturientis
8 (47:8) in vento uredinis confringes naves maris
9 (47:9) sicut audivimus ita vidimus in civitate Dei exercituum in civitate Dei nostri Deus fundavit eam usque in aeternum semper
10 (47:10) aestimavimus Deus misericordiam tuam in medio templi tui
11 (47:11) secundum nomen tuum Deus sic laus tua usque ad extremum terrae iustitia repleta est dextera tua
12 (47:12) laetetur mons Sion exultent filiae Iudae propter iudicia tua
13 (47:13) circumdate Sion et circumite eam numerate turres eius
14 (47:14) ponite cor vestrum in moenibus separate palatia eius ut narretis in generatione novissima
15 (47:15) quia ipse Deus Deus noster in saeculum et in perpetuum ipse erit dux noster in morte
Vis til forrige side / ALT-2 Vis næste side / ALT-3