Vis bog oversigt Gå til forside
Bruger: Anonym Det Gamle Testamente - Vulgata Latin / Salmernes Bog
Vis til forrige side / ALT-2Vis næste side / ALT-3Læs teksten påtyskLæs teksten påsvenskLæs teksten pådanskLæs teksten pånorskLæs teksten påengelskSkift størrelse på bogstaver i teksten / ALT-Q
Kapitel 47
1 (46:1) victori filiorum Core canticum
2 (46:2) omnes populi plaudite manibus iubilate Deo in voce laudis
3 (46:3) quoniam Dominus altissimus terribilis rex magnus super omnem terram
4 (46:4) congregavit populos subter nos et tribus sub pedibus nostris
5 (46:5) elegit nobis hereditatem nostram gloriam Iacob quam dilexit semper
6 (46:6) ascendit Deus in iubilo Deus in voce bucinae
7 (46:7) canite Deo canite canite regi nostro canite
8 (46:8) quia rex universae terrae Deus canite erudite
9 (46:9) regnavit Deus super gentes Deus sedet super thronum sanctum suum
10 (46:10) principes populorum congregati sunt populus Dei Abraham quoniam Dei scuta terrae vehementer elevata sunt
Vis til forrige side / ALT-2 Vis næste side / ALT-3