Vis bog oversigt Gå til forside
Bruger: Anonym Det Gamle Testamente - Vulgata Latin / Salmernes Bog
Vis til forrige side / ALT-2Vis næste side / ALT-3Læs teksten påtyskLæs teksten påsvenskLæs teksten pådanskLæs teksten pånorskLæs teksten påengelskSkift størrelse på bogstaver i teksten / ALT-Q
Kapitel 46
1 (45:1) victori filiorum Core pro iuventutibus canticum
2 (45:2) Deus nostra spes et fortitudo auxilium in tribulationibus inventus es validum
3 (45:3) ideo non timebimus cum fuerit translata terra et concussi montes in corde maris
4 (45:4) sonantibus et intumescentibus gurgitibus eius et agitatis montibus in potentia eius semper
5 (45:5) fluminis divisiones laetificant civitatem Dei sanctum tabernaculum Altissimi
6 (45:6) Dominus in medio eius non commovebitur auxiliabitur ei Deus in ipso ortu matutino
7 (45:7) conturbatae sunt gentes concussa sunt regna dedit vocem suam prostrata est terra
8 (45:8) Dominus exercituum nobiscum protector noster Deus Iacob semper
9 (45:9) venite et videte opera Domini quantas posuerit solitudines in terra
10 (45:10) conpescuit bella usque ad extremum terrae arcum confringet et concidet hastam plaustra conburet igni
11 (45:11) cessate et cognoscite quoniam ego sum Deus exaltabor in gentibus exaltabor in terra
12 (45:12) Dominus exercituum nobiscum fortitudo nostra Deus Iacob semper
Vis til forrige side / ALT-2 Vis næste side / ALT-3