Vis bog oversigt Gå til forside
Bruger: Anonym Det Gamle Testamente - Vulgata Latin / Salmernes Bog
Vis til forrige side / ALT-2Vis næste side / ALT-3Læs teksten påtyskLæs teksten påsvenskLæs teksten pådanskLæs teksten pånorskLæs teksten påengelskSkift størrelse på bogstaver i teksten / ALT-Q
Kapitel 45
1 (44:1) victori pro liliis filiorum Core eruditionis canticum amantissimi
2 (44:2) eructavit cor meum verbum bonum dico ego opera mea regi lingua mea stilus scribae velocis
3 (44:3) decore pulchrior es filiis hominum effusa est gratia in labiis tuis propterea benedixit tibi Deus in aeternum
4 (44:4) accingere gladio tuo super femur fortissime
5 (44:5) gloria tua et decore tuo decore tuo prospere ascende propter veritatem et mansuetudinem iustitiae et docebit te terribilia dextera tua
6 (44:6) sagittae tuae acutae populi sub te cadent in corde inimicorum regis
7 (44:7) thronus tuus Deus in saeculum et in aeternum sceptrum aequitatis sceptrum regni tui
8 (44:8) dilexisti iustitiam et odisti iniquitatem propterea unxit te Deus Deus tuus oleo exultationis prae participibus tuis
9 (44:9) zmyrna et stacte et cassia in cunctis vestimentis tuis de domibus eburneis quibus laetificaverunt te
10 (44:10) filiae regum in honore tuo stetit coniux in dextera tua in diademate aureo
11 (44:11) audi filia et vide et inclina aurem tuam et obliviscere populi tui et domus patris tui
12 (44:12) et concupiscet rex decorem tuum quia ipse est dominus tuus et adora eum
13 (44:13) et o filia fortissimi in muneribus faciem tuam deprecabuntur divites populi
14 (44:14) omnis gloria filiae regis intrinsecus fasceis aureis vestita est
15 (44:15) in scutulatis ducetur ad regem virgines sequentur eam amicae eius ducentur illuc
16 (44:16) ducentur in laetitiis et exultatione ingredientur thalamum regis
17 (44:17) pro patribus tuis erunt filii tibi pones eos principes in universa terra
18 (44:18) recordabor nominis tui in omni generatione et generatione propterea populi confitebuntur tibi in saeculum et in aeternum
Vis til forrige side / ALT-2 Vis næste side / ALT-3