Vis bog oversigt Gå til forside
Bruger: Anonym Det Gamle Testamente - Vulgata Latin / Salmernes Bog
Vis til forrige side / ALT-2Vis næste side / ALT-3Læs teksten påtyskLæs teksten påsvenskLæs teksten pådanskLæs teksten pånorskLæs teksten påengelskSkift størrelse på bogstaver i teksten / ALT-Q
Kapitel 42
1 (41:1) pro victoria doctissimi filiorum Core
2 (41:2) sicut areola praeparata ad inrigationes aquarum sic anima mea praeparata est ad te Deus
3 (41:3) sitivit anima mea Deum fortem viventem quando veniam et parebo ante faciem tuam
4 (41:4) fuerunt mihi lacrimae meae panis per diem ac noctem cum diceretur mihi tota die ubi est Deus tuus
5 (41:5) horum recordatus sum et effudi in me animam meam quia veniam ad umbraculum tacebo usque ad domum Dei in voce laudis et confessionis multitudinis festa celebrantis
6 (41:6) quare incurvaris anima mea et conturbas me expecta Dominum quia adhuc confitebor ei salutaribus vultus eius
7 (41:7) Deus meus in memet ipso anima mea incurvatur propterea recordabor tui de terra Iordanis et Hermoniim de monte minimo
8 (41:8) abyssus abyssum vocat in voce cataractarum tuarum omnes gurgites tui et fluctus tui super me transierunt
9 (41:9) per diem mandavit Dominus misericordiam suam et in nocte canticum eius mecum oratio Deo vitae meae
10 (41:10) dicam Deo petra mea quare oblitus es mei quare tristis incedo adfligente inimico
11 (41:11) cum me interficerent in ossibus meis exprobraverunt mihi hostes mei dicentes tota die ubi est Deus tuus
12 (41:12) quare incurvaris anima mea et conturbas me expecta Dominum quoniam adhuc confitebor ei salutibus vultus mei et Deo meo
Vis til forrige side / ALT-2 Vis næste side / ALT-3