Vis bog oversigt Gå til forside
Bruger: Anonym Det Gamle Testamente - Vulgata Latin / Salmernes Bog
Vis til forrige side / ALT-2Vis næste side / ALT-3Læs teksten påtyskLæs teksten påsvenskLæs teksten pådanskLæs teksten pånorskLæs teksten påengelskSkift størrelse på bogstaver i teksten / ALT-Q
Kapitel 41
1 (40:1) pro victoria canticum David
2 (40:2) beatus qui cogitat de paupere in die mala salvabit eum Dominus
3 (40:3) Dominus custodiet eum et vivificabit eum et beatus erit in terra et non tradet eum animae inimicorum suorum
4 (40:4) Dominus confortabit eum in lecto infirmitatis totum stratum eius vertisti in aegrotatione sua
5 (40:5) ego dixi Domine miserere mei sana animam meam quoniam peccavi tibi
6 (40:6) inimici mei loquentur malum mihi quando morietur et periet nomen eius
7 (40:7) et si venerit ut visitet vana loquetur cor eius congregabit iniquitatem sibi et egrediens foras detrahet
8 (40:8) simul adversum me murmurabant omnes odientes me contra cogitabant malum mihi
9 (40:9) verbum diabuli infundebant sibi qui dormivit non addet ut resurgat
10 (40:10) sed et homo pacificus meus in quo habui fiduciam qui manducabat panem meum levavit contra me plantam
11 (40:11) tu autem Domine miserere mei et leva me ut reddam eis
12 (40:12) in hoc cognovi quod velis me quia non insultavit inimicus meus mihi
13 (40:13) ego autem in simplicitate mea adiutus sum a te et statues me ante faciem tuam in perpetuum
14 (40:14) benedictus Dominus Deus Israhel a saeculo et usque in saeculum amen amen
Vis til forrige side / ALT-2 Vis næste side / ALT-3