Vis bog oversigt Gå til forside
Bruger: Anonym Det Gamle Testamente - Vulgata Latin / Salmernes Bog
Vis til forrige side / ALT-2Vis næste side / ALT-3Læs teksten påtyskLæs teksten påsvenskLæs teksten pådanskLæs teksten pånorskLæs teksten påengelskSkift størrelse på bogstaver i teksten / ALT-Q
Kapitel 40
1 (39:1) pro victoria David canticum
2 (39:2) expectans expectavi Dominum et inclinatus est ad me
3 (39:3) et audivit clamorem meum et eduxit me de lacu famoso de luto caeni et statuit super petram pedes meos stabilivit gressus meos
4 (39:4) et dedit in ore meo canticum novum laudem Deo nostro videbunt multi et timebunt et sperabunt in Domino
5 (39:5) beatus vir qui posuit Dominum confidentiam suam et non est aversus ad superbias pompasque mendacii
6 (39:6) multa fecisti tu Domine Deus meus mirabilia tua et cogitationes tuas pro nobis non invenio ordinem coram te si narrare voluero et numerare plura sunt quam ut narrari queant
7 (39:7) victima et oblatione non indiges aures fodisti mihi holocaustum et pro peccato non petisti
8 (39:8) tunc dixi ecce venio in volumine libri scriptum est de me
9 (39:9) ut facerem placitum tibi Deus meus volui et legem tuam in medio ventris mei
10 (39:10) adnuntiavi iustum in ecclesia multa ecce labia mea non prohibebo Domine tu nosti
11 (39:11) iustitiam tuam non abscondi in medio cordis mei fidem tuam et salutare tuum dixi non abscondi misericordiam tuam et veritatem tuam in ecclesia multa
12 (39:12) tu Domine non prohibebis misericordias tuas a me misericordia tua et veritas iugiter servabunt me
13 (39:13) circumdederunt enim me mala quorum non est numerus conprehenderunt me iniquitates meae et non potui videre plures factae sunt quam capilli capitis mei et cor meum dereliquit me
14 (39:14) placeat tibi Domine ut liberes me Domine ad adiuvandum me festina
15 (39:15) confundantur et revereantur simul quaerentes animam meam ut auferant eam convertantur retrorsum et confundantur qui volunt mala mihi
16 (39:16) pereant post confusionem suam qui dicunt mihi va va
17 (39:17) gaudeant et laetentur in te qui quaerunt te dicant iugiter magnificetur Dominus qui diligunt salutare tuum
18 (39:18) ego autem sum egens et pauper Dominus sollicitus erit pro me auxilium meum et salutare meum tu Deus meus ne moreris
Vis til forrige side / ALT-2 Vis næste side / ALT-3