Vis bog oversigt Gå til forside
Bruger: Anonym Det Gamle Testamente - Vulgata Latin / Salmernes Bog
Vis til forrige side / ALT-2Vis næste side / ALT-3Læs teksten påtyskLæs teksten påsvenskLæs teksten pådanskLæs teksten pånorskLæs teksten påengelskSkift størrelse på bogstaver i teksten / ALT-Q
Kapitel 39
1 (38:1) pro victoria Idithun canticum David
2 (38:2) dixi custodiam vias meas ne peccem in lingua mea custodiam os meum silentio donec est impius contra me
3 (38:3) obmutui silentio tacui de bono et dolor meus conturbatus est
4 (38:4) incaluit cor meum in medio mei in meditatione mea incensus sum igni
5 (38:5) locutus sum lingua mea ostende mihi Domine finem meum et mensuram dierum meorum quae sit ut sciam quid mihi desit
6 (38:6) ecce breves posuisti dies meos et vita mea quasi non sit in conspectu tuo omnia enim vanitas omnis homo stans semper
7 (38:7) tantum in imagine ambulat homo tantum frustra turbatur congregat et ignorat cui dimittat ea
8 (38:8) nunc ergo quid expecto Domine praestolatio mea tu es
9 (38:9) ab omnibus iniquitatibus meis libera me obprobrium stulto ne ponas me
10 (38:10) obmutui non aperiam os meum quia tu fecisti
11 (38:11) tolle a me plagas tuas
12 (38:12) a contentione manus tuae ego consumptus sum in increpationibus pro iniquitate corripuisti virum et posuisti quasi tineam desiderabilia eius verumtamen vanitas omnis homo semper
13 (38:13) audi orationem meam Domine et clamorem meum exaudi ad lacrimam meam ne obsurdescas quia advena ego sum apud te et peregrinus sicut omnes patres mei
14 (38:14) parce mihi ut rideam antequam vadam et non subsistam
Vis til forrige side / ALT-2 Vis næste side / ALT-3