Vis bog oversigt Gå til forside
Bruger: Anonym Det Gamle Testamente - Vulgata Latin / Salmernes Bog
Vis til forrige side / ALT-2Vis næste side / ALT-3Læs teksten påtyskLæs teksten påsvenskLæs teksten pådanskLæs teksten pånorskLæs teksten påengelskSkift størrelse på bogstaver i teksten / ALT-Q
Kapitel 38
1 (37:1) canticum David in commemoratione
2 (37:2) Domine ne in ira tua arguas me neque in furore tuo corripias me
3 (37:3) quia sagittae tuae infixae sunt mihi et tetigit me manus tua
4 (37:4) non est sanitas in carne mea a facie indignationis tuae non est pax ossibus meis a facie peccati mei
5 (37:5) quia iniquitates meae transierunt caput meum quasi onus grave adgravatae sunt super me
6 (37:6) conputruerunt et tabuerunt cicatrices meae a facie insipientiae meae
7 (37:7) adflictus sum et incurvatus nimis tota die maerens ambulabam
8 (37:8) quia lumbi mei repleti sunt ignominia et non est sanitas in carne mea
9 (37:9) evigilavi et adflictus sum nimis rugiebam a gemitu cordis mei
10 (37:10) Domine in conspectu tuo omne desiderium meum et gemitus meus a te non est absconditus
11 (37:11) cor meum fluctuabat dereliquit me fortitudo mea et lux oculorum meorum etiam ipsa non est mecum
12 (37:12) cari mei et amici mei quasi contra lepram meam steterunt et vicini mei longe steterunt
13 (37:13) et inruebant quaerentes animam meam et investigantes mala mihi loquebantur insidias et dolos tota die meditabantur
14 (37:14) ego autem quasi surdus non audiebam et quasi mutus non aperiebam os meum
15 (37:15) et eram quasi homo non audiens nec habens in ore suo redargutiones
16 (37:16) te enim Domine expectabam tu exaudies Domine Deus meus
17 (37:17) quia dixi ne forte insultent mihi et cum vacillaverint pedes mei super me magnificentur
18 (37:18) quia ego ad plagas paratus et dolor meus contra me est semper
19 (37:19) quia iniquitatem meam adnuntio sollicitus ero pro peccato meo
20 (37:20) inimici autem mei viventes confortati sunt et multiplicati sunt odientes me mendaciter
21 (37:21) et qui reddunt malum pro bono adversabantur mihi quia sequebar bonum
22 (37:22) ne derelinquas me Domine Deus meus ne elongeris a me
23 (37:23) festina in auxilium meum Domine salutis meae
Vis til forrige side / ALT-2 Vis næste side / ALT-3